GUALTERUS Rudolphus

GUALTERUS Rudolphus
Rudolphus GUALTERUS
Theologus Tigurinus, et Antistes: Homiliasta celeberrimus Thuano. Edidit lucubrationes in omni propemodum doctrinae genere innumeras, Homilias inprimis in libros fere omnes V. et N. T. Obiit A. C. 1586. Aet. 74. Socer Iosiae Simleri. Vir hic, ut vitae integritate, morumque gravitate et muneris ratione reverendus; sie eruditionis nomine colendus est, Verheiden. Vide et Melch. Adami, in vitis Theol. Germ. Caralogum librorum ab eo in lucem datorum, exhibent Elogia Anton. Teissier Part. 2. Placcius, eum auctorem versionis Latinae Bibliorum, quae sub nomine Fr. Vatabli prodiit, fuisle quoque, scribit, de Script. Anon. p. 270. ad Ceterum pater fuit filii cognominis, qui, ante patrem elatus, Graeco et Latino sermone carmina varia reliquit. Ibid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Rudolphus Gualterus — Rudolf Gwalther Kupferstich 16. Jahrhundert Rudolf Gwalther, auch Rudolf Gualther oder Rudolf Walther (* 9. November 1519 in Zürich; † 25. Dezember 1586 in Zürich) war ein reformierter Theologe und Reformator. Er war der Nachfolger von Heinrich… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”